- SQUILLA
- I.SQUILLAcampanula cum manubtio, quae in Romana Ecclesia, ad elevationem Sacramenti, ideo pulsatur, ut orationem exciter. Vide Durand. Rational. l. 14. c. 41. ubi inter alia ait: Et propter causam eandem, Squilla pulsatur, dum corpus Christi ad infirmum portatur. Mula etiam Capellam domini Papae baiulans, Squillam fert, ob reverentiam Reliquiarum, tunc etiam cerei accenduntur. Hinc Germanicum Schellen in eundem sensum formatum: et Anglis Schell pro testa dictum, scribit Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. Vide etiam in voce Campana.II.SQUILLAcrustati genus piscis, a similitudine herbae cognominis dicta Graece καρὶς, memoratur Martiali l. 13. Epigr. 83.Caeruleus nos Liris amat, quem silva MaricaeProtegit: hinc Squillae maxima turba sumus.Lucillii iam aevô Romanis in pretio fuisse, indicat hoc illius de Gallonio lurcone.Coenâsti in vita numquam bene, cum omnia in illaConsumis squilla.Cum foliis eas ficulneis coctas optimum esse obsonium, iudicavit Ananius Poeta apud Athenaeum. Tostas vocat Squillas, quod olim assari solerent, Horatius l. 2. Sat. 4. v. 55. Interim non leve earum discrimen; erantque minores accessio muraenarum. Iidem l. eôd. Sat. alt. v. 42.Adfertur Squillas inter muraena natantesIn patina porrecta ————Maiores vero, velut caput cenae, cum asparagis inferebantur, uti docet Iuvenalis Sat. 5. Quae quantopere delectaverint Apicium, trium Apiciorum medium, Tiberio Caesari aequalem, ac memoratum Senecae, Plinio, Dioni, argumento illud est, quod Athenaeus suppeditat, l. 1. Degebat in Minturnis, Campaniae oppido, idque captus Squillis eius loci, quae non Smyrnaeas modo squillas, sed Alexandrinos etiam astacos (qui sub Squillae nomine laxius accepto non semel apud Scriptores veniunt) magnitudine exsuperabant. Hic fando forte accepit, in Africa grandiores multo esse, itaque nec unam sibi diem differendam putavit, quo minus navem conscenderet, rectaque in Africam navigaret. Varia perpessus navigationis incommoda iam prope ad littus pervenerat, cum piscatores obviam veniunt, qui iam consilii eius facti erant certiores. Ex his igitur, cum Squillas suas ostendissent, exquirit, num maiores iis haberent, quas adveherent. Illis negantibus, non tanti duxit, ut in Africam inferret pedem, sed Minturnensium Squillarum memor gubernatorem vela flectere retro ac continuo repetere Italiam iussit. Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.